Interpretationes Horne

« Carmen Internationale » Latine
« L’Internationale » en latin
“The Internationale” in Latin

Latine reddidit P Scotius Horne anno 2005

Consurgite, damnati mundi!
    Consurgite, famelici!
Ratione orta moribundi
    Pereunt status relici.
Ecce, saeculum vetustum nutat—
    Turba servorum, surgite!—
Nam mundus iam penitus mutat:
    Qui estis nil, omnia fite!

        Hoc est proelium finale;
            Congregemur ut cras
        Sit Internationale
            Unā humanitas.